Home Random Page


CATEGORIES:

BiologyChemistryConstructionCultureEcologyEconomyElectronicsFinanceGeographyHistoryInformaticsLawMathematicsMechanicsMedicineOtherPedagogyPhilosophyPhysicsPolicyPsychologySociologySportTourism






De Socratis discipulo

Aliquando Socrati a discipulis multa dona oblata sunt.Tum Aeschines adulescens tristi vultu:"Mihi,-cum pauperrimus sim,nihil digni est,guod dare tibi possim.Itaque dono tibi,guod unum habeo,me ipsum.Cum hoc munus parvum esse sciam,tamen rogo,ut benevole accipias".Cui Socrates:"Tua modestia,-inquit,-digna est,yt laudetur.Sed,cum animam tuam mihi des,noli putare tuum munus esse parvum!Libenter accipio,quod mihi donas,et curabo,ut meliorem tibi reddam,quam accepi"

 

Victoria utendum est

Romanis ad Cannas devictis, Maharbal, qui equitibus Poenorum praeerat, cum alii duces Hannibali suaderent, ut, tanto bello perfunctus, quietem ageret, hortatus eum est, ut quam celerrime Romanos persequeretur et Romam ipsam aggrederetur. «Sequere me, – inquit, – cum equitatu praecedam. Quinto die in Capitolio epulaberis». Cum Hannibal, voluntate Maharbalis laudata, se diem ad deliberandum sumpturum esse respondisset, Maharbal: «Non omnia, – inquit, – eidem homini di dederunt: vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis»

De nauta et agricola.

Mores et studia nautae et agricolae dissimiles sunt. Nauta locum mutat, agricola stabilem habet sedem. Ita unus mores antqui servat, alter mores alienos amat. Nauta linguas diversarum gentium cognoscit, eum flumina celeria et maria alta delectant, vitam plenam periculorum omnium habet. Agricola sermonem tantum patriae scit, eum agri, horti et prata delectant, vitam tranquillam habet.

 

 

A3

Si volumus aequi rerum omnium iudices esse, hoc primum nobis persuadeamus, neminem nostrum sine culpa esse.

A4

"Videant consules, ne quid res publica detrimenti capiat". Hoc senatus consulto consules Romani domi militiaeque imperium atque judicium summum acceperunt.

B2

Plinius Secundus in sua "Historia naturali" de illo clarissimo Apelle, pictore Graeco, scripsit industriam hujus tam maximam fuisse, ut nulla dies ejus sine linea esset.

B6

Philosophus quidam juveni multa loquenti :”Quare, - inquit, - aures habemus duas et os unum, ut plura audiamus, quam loquamur”.

B8

Caesar certior factus est Helvetios, rapientes et diripientes, per agrum Aeduārum iter facĕre; quā de causā putābat eos, per Provinciam Romānam iter facientes, ab injures temperatures non esse. Itaque legatis Helvetiorum respondit se diem sumpturum ese, ut consilium caperet.

A9

Pluribus verbis ad te scriberem, si res verba desideraret ac non pro se ipsa loqueretur.

B12

Socrătes aliquando parvam domum sibi aedificāvit; tum Atheniensis quidam interrogavisse dicĭtur: “Sed cur tu, talis vir, tam parvam domum tibi posuisti?” “Utĭnam, -- inquit Socrătes, -- hanc veris amīcis impleam!”.

A10

Archimedes cum in balneo sedens sensisset pondus rerum in aquam demersarum minui exclamavisse traditur "Repperi!"



A13

Ipse Cicero cum infirmissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat.

B1

Cum solus Diogĕnis servus aufugisset, omnes suadēbant, ut eum requirĕret “ Non id faciam, -- inquit Diogĕnes Redicŭlum sit me sine illo vivĕre posit”

B5

Homo quidam cum asinis suis numeratis sensisset unum eorum deesse, iratus accusare furti vicinos coepit, oblitus se illi asino insider, quem amisisse se arbitrabatur.

25.b7
Pyrrhus cum apollinem de exitu belli, quod cum Romanis gestures erat, interrogavisset, hoc responsum ambiguum accepit: “ Puto te Romanos vincere posse”

 


Date: 2016-03-03; view: 2902


<== previous page | next page ==>
De Vestalibus virginibus | Edit]Etymology and definitions
doclecture.net - lectures - 2014-2024 year. Copyright infringement or personal data (0.007 sec.)