Home Random Page


CATEGORIES:

BiologyChemistryConstructionCultureEcologyEconomyElectronicsFinanceGeographyHistoryInformaticsLawMathematicsMechanicsMedicineOtherPedagogyPhilosophyPhysicsPolicyPsychologySociologySportTourism






De Vestalibus virginibus

Alexandri ad Aristotelem epistula

1.Vicimus hostes et superavimus arenas!

2. Sed ex ordine omnia describam.

3.Postquam exercitum in Asiam transportavi, Persas ad Granicum flumen proelio atroci vici totamque Asiam servitute barborum liberavi.

4. Scire debes plurimas urbes ipsas mihi se tradidisse, paucas portas clausisse, eas autem me vi et armis cepisse.

5. Regem ipsum Dareum ad Issum pugna atrocissima vici magnamque praedam feci.

6. Una Tyrus, quae in insula posita est, portas clauserat.

7. Eam urbem terra marique oppugnavi et septimo mense cepi.

8. Paulo post exercitum in Aegyptum dixi eamque Persarum provinciam facile expugnavi et incolis libertatem redditi.

9. In ora Aegypti urbem condere constitui, quae Alexandria vocabitur.

10. Ex Aegypto iter difficillimum per arenas ad Hammonis oraculum feci.

11. In eo itenere gravissimos labores toleravimus, laudabilis autem erat militum documque patientia et constantia. Misi tibi, memor tui, lapides raros, plantarum et animalium genera varia.

12.Vive valeque, magister carissime!

 

De servis Romanorum

Condicionem servorum Romanorum, quorum multi, in urbibus externarum terrarum empti aut bellis capti, in Italiam tracti erant, malam fuisse constat. Tristior, quam sors servorum urbanorum, erat sors eorum, qui in ludis gladiatoriis exercebantur, aut, catenis vincti, agros dominorum colebant. Notum est servos, crudelitate dominorum adductos, se liberare temptavisse; secundo jam ante aeram nostram saeculo eos, Euno duce, bellum paravisse scimus. A rerum scriptoribus Romanis cognovimus Spartacum Thracem primo ante aeram nostram saeculo cum plurimis servis e ludo gladiatorio effugisse et, magnis copiis undique coactis, exercitibus Romanis terrori et perniciei plenos fere duos annos fuisse.

 

Duo amici et ursus

Duo amici, qui in itinere erant, subito ursum viderunt. Tum alter eorum perterritus arborem ascendit; alter, credens se sine auxilio amici suis viribus ursum superare non posse, in terram se jecit: sciebat enim ursos corpora mortuorum repudiare. Itaque, terra jacens, animam continebat, simulans se mortuum esse. Ursus, toto corpore jacentis pertemptato, denique discessit, nam hominem esse mortuum putabat. Paulo post amicus, qui de arbore descenderat, alterum per jocum interrogavit: «Quid ursus ad aurem tibi dixit?» «Pulchrum, – inquit ille, – proverbium: amicus verus – rara avis.»

 

Hic Rhodus, hic salta!

Reversus quidam in patriam, unde alĭquot annos afuĕrat, ubīque gloriabātur se

in insŭla Rhodo in saltĭbus optĭmos in hac exercitatiōne artifĭces vicisse. Ostendēbat

etiam spatii longitudĭnem, quam praeter se nemo potuĕrat saltu superāre; ejus rei se

testes habēre omnes Rhodios dicēbat. Tum unus e circumstantĭbus: «Si vera narras,

- inquit, - non necessarii sunt testes Rhodii: hic Rhodus, hic salta!»

De Vestalibus virginibus

Si antiquis fabulis credimus, jam ante Urbem conditam fuerunt Vestales virgines, quoniam Rhea Silvia, Romuli et Remi mater, Vestalis fuit. Postea Numa Pompilius, secundus Romanorum rex, Vestalibus leges dedit. Ex eo tempore fuerunt primum quattuor, deinde sex, deinde septem Vestales, inter viginti tenera aetate puellas delectae. Per triginta annos in Vestalium aedibus manserunt et ignem sacrum in Vestae aede aluerunt. Per id temporis spatium aspera disciplina contentae sunt. Vitam puram agere debebant, nam in matrimonium eas duci lex vetabat. Si quae Vestalis officium suum neglegebat, gravissima poena afficiebatur: usque ad mortem verberabatur aut viva in sepulcrum conjiciebatur. De duodecim aut de sex et viginti Vestalibus talia supplicia sumpta esse traduntur. Maxima vero erat earum auctoritas: si quis capitis damnatus Vestali virgini forte occurrebat, magistratus ejus vitae parcere debebant.



De Vedio Pollione

Cenavit aliquando divus Augustus apud Vedium Pollionem. Fregerat unus ex servis hujus crystallinum. Rapi eum Vedius jussit nec vulgari quadam periturum esse morte: murenis objici jubebatur, quas ingentes in piscina continebat. Evasit e manibus puer et confugit ad Augusti pedes, nihil aliud petiturus, quam ut aliter moreretur, nec esca esset. Motus est novitate crudelitatis Augustus et servum quidem mitti, crystal-lina autem omnia frangi jussit jacique in piscinam.

De corvo et vulpe

Corvus, caseo rapto, cum praeda in arborem volavit. Vulpes casei cupida: «Quam pulchrae, – inquit, – pennae tuae sunt! Quanta est pulchritudo corporis tui et capitis! Si vocem dulcem haberes, nemo te superaret!» His verbis auditis, corvus stultus, de caseo non cogitans, cantavit, ut vocem suam ostenderet. Illo autem cantante, vulpes praedam abstulit.


Date: 2016-03-03; view: 3311


<== previous page | next page ==>
La muerte feliz de Alborada Almanza LEONARDO PADURA FUENTES | De Socratis discipulo
doclecture.net - lectures - 2014-2024 year. Copyright infringement or personal data (0.008 sec.)