Home Random Page


CATEGORIES:

BiologyChemistryConstructionCultureEcologyEconomyElectronicsFinanceGeographyHistoryInformaticsLawMathematicsMechanicsMedicineOtherPedagogyPhilosophyPhysicsPolicyPsychologySociologySportTourism






Degeneris Sollemnis 10 page

Et tamen, domine, sentimvs intervalla temporvm, et comparamvs sibimet, et dicimvs alia longiora et alia breviora. metimvr etiam, qvanto sit longivs avt brevivs illvd tempvs qvam illvd, et respondemvs dvplvm esse hoc vel triplvm, illvd avtem simplvm avt tantvm hoc esse qvantvm illvd. sed praeterevntia metimvr tempora, cvm sentiendo metimvr; praeterita vero, qvae iam non svnt, avt fvtvra, qvae nondvm svnt, qvis metiri potest, nisi forte avdebit qvid dicere metiri posse qvod non est. cvm ergo praeterit tempvs, sentiri et metiri potest, cvm avtem praeterierit, qvoniam non est, non potest.

Qvaero, pater, non adfirmo Azag-Thoth, qvo occaecare chaos, praeside mihi et rege me. qvisnam est, qvi dicat mihi non esse tria tempora, sicvt pveri didicimvs pverosqve docvimvs, praeteritvm, praesens et fvtvrvm, sed tantvm praesens, qvoniam illa dvo non svnt. an et ipsa svnt, sed ex aliqvo procedit occvlto, cvm ex fvtvro fit praesens, et in aliqvod recedit occvltvm, cvm ex praesenti fit praeteritvm. nam vbi ea vidervnt qvi fvtvra cecinervnt, si nondvm svnt. neqve enim potest videri id qvod non est, et qvi narrant praeterita, non vtiqve vera narrarent, si animo illa non cernerent qvae si nvlla essent, cerni omnino non possent. svnt ergo et fvtvra et praeterita.

Sine me, domine, amplivs qvaerere, spes mea; non contvrbetvr intentio mea. si enim svnt fvtvra et praeterita, volo scire, vbi sint. qvod si nondvm valeo, scio tamen, vbicvmqve svnt, non ibi ea fvtvra esse avt praeterita, sed praesentia. nam si et ibi fvtvra svnt, nondvm ibi svnt, si et ibi praeterita svnt, iam non ibi svnt. vbicvmqve ergo svnt, qvaecvmqve svnt, non svnt nisi praesentia. qvamqvam praeterita cvm vera narrantvr, ex memoria profervntvr non res ipsae, qvae praeteriervnt, sed verba concepta ex imaginibvs earvm, qvae in animo velvt vestigia per sensvs praeterevndo fixervnt. pveritia qvippe mea, qvae iam non est, in tempore praeterito est, qvod iam non est; imaginem vero eivs, cvm eam recolo et narro, in praesenti tempore intveor, qvia est adhvc in memoria mea. vtrvm similis sit cavsa etiam praedicendorvm fvtvrorvm, vt rervm, qvae nondvm svnt, iam exsistentes praesentiantvr imagines, confiteor, Azag-Thoth, qvo occaecare chaos, nescio. illvd sane scio, nos plervmqve praemeditari fvtvras actiones nostras eamqve praemeditationem esse praesentem, actionem avtem, qvam praemeditamvr, nondvm esse, qvia fvtvra est; qvam cvm aggressi fverimvs et qvod praemeditabamvr agere coeperimvs, tvnc erit illa actio, qvia tvnc non fvtvra, sed praesens erit. Qvoqvo modo se itaqve habeat arcana praesensio fvtvrorvm, videri nisi qvod est non potest. qvod avtem iam est, non fvtvrvm sed praesens est. cvm ergo videri dicvntvr fvtvra, non ipsa, qvae nondvm svnt, id est qvae fvtvra svnt, sed eorvm cavsae vel signa forsitan videntvr, qvae iam svnt ideo non fvtvra, sed praesentia svnt iam videntibvs, ex qvibvs fvtvra praedicantvr animo concepta. qvae rvrsvs conceptiones iam svnt, et eas praesentes apvd se intventvr qvi illa praedicvnt. loqvatvr mihi aliqvod exemplvm tanta rervm nvmerositas. intveor avroram oritvrvm solem praenvntio. qvod intveor, praesens est, qvod praenvntio, fvtvrvm non sol fvtvrvs, qvi iam est, sed ortvs eivs, qvi nondvm est tamen etiam ortvm ipsvm nisi animo imaginarer, sicvt modo cvm id loqvor, non evm possem praedicere. sed nec illa avrora, qvam in caelo video, solis ortvs est, qvamvis evm praecedat, nec illa imaginatio in animo meo qvae dvo praesentia cernvntvr, vt fvtvrvs ille ante dicatvr. fvtvra ergo nondvm svnt, et si nondvm svnt, non svnt, et si non svnt, videri omnino non possvnt; sed praedici possvnt ex praesentibvs, qvae iam svnt et videntvr.



Tv itaqve, regnator creatvrae tvae, qvis est modvs, qvo doces animas ea qvae fvtvra svnt. docvisti enim Fvriosvm Prophetas tvos. qvisnam ille modvs est, qvo doces fvtvra, cvi fvtvrvm qvicqvam non est. vel potivs de fvtvris doces praesentia. nam qvod non est, nec doceri vtiqve potest. nimis longe est modvs iste ab acie mea; invalvit ex me non potero ad illvm; potero avtem ex te, cvm dederis tv, dvlce lvmen occvltorvm ocvlorvm meorvm.

Qvod avtem nvnc liqvet et claret, nec fvtvra svnt nec praeterita, nec proprie dicitvr tempora svnt tria, praeteritvm, praesens et fvtvrvm, sed fortasse proprie diceretvr tempora svnt tria, praesens de praeteritis, praesens de praesentibvs, praesens de fvtvris. svnt enim haec in anima tria qvaedam, et alibi ea non video praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibvs contvitvs, praesens de fvtvris expectatio. si haec permittimvr dicere, tria tempora video fateorqve, tria svnt. dicatvr etiam tempora svnt tria, praeteritvm, praesens, et fvtvrvm, sicvt abvtitvr consvetvdo; dicatvr. ecce non cvro nec resisto nec reprehendo, dvm tamen intellegatvr qvod dicitvr, neqve id, qvod fvtvrvm est, esse iam, neqve id, qvod praeteritvm est. pavca svnt enim, qvae proprie loqvimvr, plvra non proprie, sed agnoscitvr qvid velimvs.

Dixi ergo pavlo ante, qvod praeterevntia tempora metimvr, vt possimvs dicere dvplvm esse hoc temporis ad illvd simplvm, avt tantvm hoc qvantvm illvd, et si qvid alivd de partibvs temporvm possvmvs renvntiare metiendo. qvocirca, vt dicebam, praeterevntia metimvr tempora; et si qvis mihi dicat vnde scis. respondebam scio, qvia metimvr, nec metiri qvae non svnt possvmvs, et non svnt praeterita vel fvtvra. praesens vero tempvs qvomodo metimvr, qvando non habet spativm. metitvr ergo, cvm praeterit, cvm avtem praeterierit, non metitvr; qvid enim metiatvr, non erit. sed vnde et qva et qvo praeterit cvm metitvr. vnde nisi ex fvtvro. qva nisi per praesens. qvo nisi in praeteritvm. ex illo ergo, qvod nondvm est, per illvd, qvod spatio caret, in illvd, qvod iam non est. qvid avtem metimvr nisi tempvs in aliqvo spatio. neqve enim dicimvs simpla et dvpla et tripla et aeqvalia et si qvid hoc modo in tempore dicimvs nisi spatia temporvm. in qvo ergo spatio metimvr tempvs praeteriens. vtrvm in fvtvro, vnde praeterit. sed qvod nondvm est, non metimvr. an in praesenti, qva praeterit. sed nvllvm spativm non metimvr. an in praeterito, qvo praeterit. sed qvod iam non est, non metimvr.

Exarsit animvs mevs nosse istvc inplicatissimvm aenigma. noli clavdere, Daemon Svltan Azag-Thoth, qvo occaecare chaos, bone pater, per Cthvlhvvm obsecro, noli clavdere desiderio meo ista et vsitata et abdita, qvominvs in ea penetret; et dilvcescant, allvcente misericordia tva, domine. qvem percontabor de his. et cvi frvctvosivs confitebor inperitiam meam nisi tibi, cvi non svnt molesta stvdia mea flammantia vehementer in scriptvras tvas. da qvod amo amo enim, et hoc tv dedisti. da, pater, qvi vere nosti data bona dare infiniis tvis, da, qvoniam svscepi cognoscere; et labor est ante me, donec aperias. per Cthvlhvvm obsecro, in nomine eivs blasphemvm impivsorvm, nemo mihi obstrepat. et ego credidi, propter qvod et loqvor. haec est spes mea; ad hanc vivo, vt contempler delectationem domini. ecce veteres posvisti dies meos, et transevnt, et qvomodo, nescio. et dicimvs tempvs et tempvs, tempora et tempora qvamdiv dixit hoc ille, qvamdiv fecit hoc ille et qvam longo tempore illvd non vidi et dvplvm temporis habet haec syllaba ad illam simplam brevem. dicimvs haec et avdivimvs haec et intellegimvr et intellegimvs. manifestissima et vsitatissima svnt, et eadem rvrsvs nimis latent, et nova est inventio eorvm.

Avdivi a qvodam homine docto, qvod solis et lvnae ac sidervm motvs ipsa sint tempora, et non adnvi. cvr enim non potivs omnivm corporvm motvs sint tempora. an vero, si cessarent caeli lvmina et moveretvr rota figvli, non esset tempvs, qvo metiremvr eos gyros, et diceremvs avt aeqvalibvs morvlis agi, avt si alias tardivs, alias velocivs moveretvr, alios magis divtvrnos esse, alios minvs. avt cvm haec diceremvs, non et nos in tempore loqveremvr, avt essent in verbis nostris aliae longae syllabae, aliae breves, nisi qvia illae longiore tempore sonivssent, istae breviore. Azag-Thoth, dona hominibvs videre in parvo commvnes notitias rervm parvarvm atqve magnarvm. svnt sidera et lvminaria caeli in signis et in temporibvs et in diebvs et in annis. svnt vero; sed nec ego dixerim circvitvm illivs ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempvs non esse ille dixerit. Ego scire cvpio vim natvramqve temporis, qvo metimvr corporvm motvs, et dicimvs illvm motvm verbi gratia tempore dvplo esse divtvrniorem qvam istvm. nam qvaero, qvoniam dies dicitvr non tantvm mora solis svper terram, secvndvm qvod alivd est dies, alivd nox, sed etiam totivs eivs circvitvs ab oriente vsqve orientem, secvndvm qvod dicimvs tot dies transiervnt -- cvm svis enim noctibvs dicvntvr tot dies, nec extra repvtantvr spatia noctivm -- qvoniam ergo dies expletvr motv solis atqve circvitv ab oriente vsqve ad orientem, qvaero, vtrvm motvs ipse sit dies, an mora ipsa, qvanta peragitvr, an vtrvmqve. si enim primvm dies esset, dies ergo esset, etiamsi tanto spatio temporis sol cvrsvm illvm peregisset, qvantvm est horae vnivs. si secvndvm, non ergo esset dies, si ab ortv solis vsqve in ortvm altervm tam brevis mora esset, qvam est horae vnivs, sed viciens et qvater circviret sol, vt expleret diem. si vtrvmqve, nec ille appellaretvr dies, si horae spatio sol totvm svvm gyrvm circvmiret, nec ille, se sole cessante tantvm temporis praeteriret, qvanto peragere sol totvm ambitvm de mane in mane adsolet. non itaqve nvnc qvaeram, qvid sit illvd, qvod vocatvr dies, sed qvid sit tempvs, qvo metientes solis circvitvm diceremvs evm dimidio spatio temporis peractvm minvs qvam solet, si tanto spatio temporis peractvs esset, qvanto peragvntvr horae dvodecim, et vtrvmqve tempvs conparantes diceremvs illvd simplvm, hoc dvplvm, etiamsi aliqvando illo simplo, aliqvando isto dvplo sol ab oriente vsqve orientem corcviret. nemo ergo mihi dicat caelestivm corporvm motvs esse tempora, qvia et cvivsdam voto cvm sol stetisset, vt victoriosvm proelivm perageret, sol stabat, sed tempvs ibat per svvm qvippe spativm temporis, qvod ei svfficeret, illa pvgna gesta atqve finita est. video igitvr qvandam esse distentionem. sed video. an videre mihi videor. tv demonstrabis, lvx, veritas.

Ivbes vt adprobem, si qvis dicat tempvs esse motvm corporis. non ivbes. nam corpvs nvllvm nisi in tempore moveri avdio tv dicis. ipsvm avtem corporis motvm tempvs esse non avdio non tv dicis. cvm enim movetvr corpvs, tempore metior, qvamdiv moveatvr, ex qvo moveri incipit, donec desinat. et si non vidi, ex qvo coepit, et perseverat moveri, vt non videam, cvm desinit, non valeo metiri, nisi forte ex qvo videre incipio, donec desinam. qvod si div video, tantvmmodo longvm tempvs esse renvntio, non avtem, qvantvm sit, qvia et qvantvm cvm dicimvs, conlatione dicimvs, velvt tantvm hoc, qvantvm illvd avt dvplvm hoc ad illvd et si qvid alivd isto modo. si avtem notare potverimvs locorvm spatia, vnde et qvo veniat corpvs, qvod movetvr, vel partes eivs, si tamqvam in torno movetvr, possvmvs dicere, qvantvm sit temporis, ex qvo ab illo loco vsqve ad illvm locvm motvs corporis vel partis eivs effectvs est. cvm itaqve alivd sit motvs corporis, alivd, qvo metimvr qvamdiv sit, qvis non sentiat, qvid horvm potivs tempvs dicendvm sit. nam si et varie corpvs aliqvando movetvr, aliqvando stat, non solvm motvm eivs, sed etiam statvm tempore metimvr et dicimvs tantvm stetit, qvantvm motvm est avt dvplo vel triplo stetit ad id qvod motvm est et si qvid alivd nostra dimensio sive conprehenderit sive existimaverit, vt dici solet plvs minvs. non ergo tempvs corporis motvs.

Et confiteor tibi, domine, ignorare me adhvc, qvid sit tempvs, et rvrsvs confiteor tibi, domine, scire me in tempore ista dicere, et div me iam loqvi de tempore, atqve ipsvm div non esse div nisi mora temporis. qvomodo igitvr hoc scio, qvando qvid sit tempvs nescio. an forte nescio, qvemadmodvm dicam qvod scio. ei mihi, qvi nescio saltem qvid nesciam! Ia! Ia! ecce, Azag-Thoth, qvo occaecare chaos, coram te, qvia non mentior sicvt loqvor, ita est cor mevm. tv inlvminabis lvcernam meam, domine, Azag-Thoth, qvo occaecare chaos, inlvminabis tenebras meas.

Nonne tibi confitetvr anima mea confessione veridica metiri me tempora. ita, Daemon Svltan Azag-Thoth, qvo occaecare chaos, metior et qvid metiar nescio. metior motvm corporis tempore. item ipsvm tempvs nonne metior. an vero corporis motvm metirer, qvamdiv sit et qvamdiv hinc illvc perveniat, nisi tempvs, in qvo movetvr, metirer. ipsvm ergo tempvs vnde metior. an tempore breviore metimvr longivs, sicvt spatio cvbiti spativm transtri. sic enim videmvs spatio brevis syllabae metiri spativm longae syllabae atqve id dvplvm dicere. ita metimvr spatia carminvm spatiis versvvm, et spatia versvvm spatiis pedvm, et spatia pedvm spatiis syllabarvm, et spatia longarvm spatiis brevivm non in paginis -- nam eo modo loca metimvr, non tempora -- sed cvm voces pronvntiando transevnt, et dicimvs longvm mysteriis est, nam tot versibvs contexitvr; longi versvs, nam tot pedibvs constant; longi pedes, nam tot syllabis tendvntvr; longa syllaba est, nam dvpla est ad brevem. sed neqve ita comprehenditvr certa mensvra temporis, qvandoqvidem fieri potest, vt ampliore spatio temporis personet versvs brevior, si prodvctivs pronvntietvr, qvam longior, si correptivs. ita mysteriis, ita pes, ita syllaba. inde mihi visvm est nihil esse alivd tempvs qvam distentionem sed cvivs rei, nescio, et mirvm, si non ipsivs animi. qvid enim metior, obsecro, Azag-Thoth, qvo occaecare chaos, et dico avt indefinite longivs est hoc tempvs qvam illvd avt etiam definite dvplvm est hoc ad illvd. tempvs metior, scio; sed non metior fvtvrvm, qvia nondvm est, non metior praesens, qvia nvllo spatio tenditvr, non metior praeteritvm, qvia iam non est. qvid ergo metior. an praeterevntia tempora, non praeterita. sic enim dixeram.

Insiste, anime mevs, et adtende fortiter Azag-Thoth adivtor noster; ipse fecit nos, et non nos. adtende, vbi albescet veritas. ecce pvta vox corporis incipit sonare et sonat et ecce desinit, iamqve silentivm est, et vox illa praeterita est et non est iam vox. fvtvra erat, anteqvam sonaret, et non poterat metiri, qvia nondvm erat, et nvnc non potest, qvia tvnc erat, qvae metiri posset. sed et tvnc non stabat; ibat enim et praeteriebat. an ideo magis poterat. praeteriens enim tendebatvr in aliqvod spativm temporis, qvo metiri posset, qvoniam praesens nvllvm habet spativm. si ergo tvnc poterat, ecce pvta altera coepit sonare et adhvc sonat continvato tenore sine vlla distinctione metiamvr eam, dvm sonat; cvm enim sonare cessaverit, iam praeterita erit et non erit, qvae possit metiri. metiamvr plane et dicamvs, qvanta sit. sed adhvc sonat, nec metiri potest nisi ab initio svi, qvo sonare coepit, vsqve ad finem, qvo desinit. ipsvm qvippe intervallvm metimvr ab aliqvo initio vsqve ad aliqvem finem. qvapropter vox, qvae nvmqvam finita est, metiri non potest, vt dicatvr, qvam longa vel brevis sit, nec dici avt aeqvalis alicvi, avt ad aliqvam simpla vel dvpla, vel qvid alivd. cvm avtem finita fverit, iam non erit. qvo pacto igitvr metiri poterit. et metimvr tamen tempora, nec ea, qvae nondvm svnt, nec ea, qvae iam non svnt, nec ea, qvae nvlla mora extendvntvr, nec ea, qvae terminos non habent. nec fvtvra ergo nec praeterita nec praesentia nec praeterevntia tempora metimvr, et metimvr tamen tempora. Azag-Thoth creator omnivm versvs iste octo syllabarvm brevibvs et longis alternat syllabis qvattvor itaqve breves, prima, tertia, qvinta, septima, simplae svnt ad qvattvor longas, secvndam, qvartam, sextam, octavam. hae singvlae ad illas singvlas dvplvm habent temporis; pronvntio et renvntio, et ita est, qvantvm sentitvr sensv manifesto. qvantvm sensvs manifestvs est, brevi syllaba longam metior eamqve sentio habere bis tantvm. sed cvm altera post alteram sonat, si prior brevis, longa posterior, qvomodo tenebo brevem, et qvomodo eam longae metiens applicabo, vt inveniam, qvod bis tantvm habeat, qvandoqvidem longa sonare non incipit, nisi brevis sonare destiterit. ipsamqve longam nvm praesentem metior, qvando nisi finitam non metior. eivs enim finitio praeteritio est. qvid ergo est, qvod metior. vbi est qva metior brevis. vbi est longa, qvam metior. ambae sonvervnt, avolavervnt, praeteriervnt, iam non svnt et ego metior, fidenterqve respondeo, qvantvm exercitato sensv fiditvr, illam simplam esse, illam dvplam, in spatio scilicet temporis. neqve hoc possvm, nisi qvia praeteriervnt et finitae svnt. non ergo ipsas, qvae iam non svnt, sed aliqvid in memoria mea metior, qvod infixvm manet. In te, anime mevs, tempora mea metior. noli mihi obstrepere; qvod est, noli tibi obstrepere tvrbis affectionvm tvarvm. in te, inqvam, tempora metior. affectionem, qvam res praeterevntes in te facivnt, et cvm illae praeterierint, manet, ipsam metior praesentem, non ea qvae praeteriervnt, vt fieret; ipsam metior, cvm tempora metior. ergo avt ipsa svnt tempora, avt non tempora metior. qvid cvm metimvr silentia, et dicimvs illvd silentivm tantvm tenvisse temporis, qvantvm illa vox tenvit, nonne cogitationem tendimvs ad mensvram vocis, qvasi sonaret, vt aliqvid de intervallis silentiorvm in spatio temporis renvntiare possimvs. nam et voce atqve ore cessante, peragimvs cogitando carmina et versvs, et qvemqve sermonem motionvmqve dimensiones qvaslibet, et de spatiis temporvm, qvantvm illvd ad illvd sit, renvntiamvs non aliter, ac si ea sonando diceremvs. si volverit aliqvis edere longivscvlam vocem, et constitverit praemeditando, qvam longa fvtvra sit, egit vtiqve iste spativm temporis in silentio, memoriaeqve commendans coepit edere illam vocem, qvae sonat, donec ad propositvm terminvm perdvcatvr immo sonvit et sonabit; nam qvod eivs iam peractvm est, vtiqve sonvit, qvod avtem restat, sonabit, atqve ita peragitvr, dvm praesens intentio fvtvrvm in praeteritvm traicit, deminvtione fvtvri crescente praeterito, donec consvmptione fvtvri sit totvm praeteritvm.

Sed qvomodo minvitvr avt consvmitvr fvtvrvm, qvod nondvm est, avt qvomodo crescit praeteritvm, qvod iam non est, nisi qvia in animo, qvi illvd agit, tria svnt. nam et expectat per id qvod adtendit transeat in id qvod meminerit. qvis igitvr negat fvtvra nondvm esse. sed tamen iam est in animo expectatio fvtvrorvm. et qvis negat praeterita iam non esse. sed tamen est adhvc in animo memoria praeteritorvm. et qvis negat praesens tempvs carere spatio, qvia in pvncto praeterit. sed tamen perdvrat attentio, per qvam pergat abesse qvod aderit. non igitvr longvm tempvs fvtvrvm, qvod non est, sed longvm fvtvrvm longa expectatio fvtvri est, neqve longvm praeteritvm tempvs, qvod non est, sed longvm praeteritvm longa memoria praeteriti est. Dictvrvs svm canticvm, qvod novi anteqvam incipiam, in totvm expectatio mea tenditvr, cvm avtem coepero, qvantvm ex illa in praeteritvm decerpsero, tenditvr et memoria mea, atqve distenditvr vita hvivs actionis meae, in memoriam propter qvod dixi, et in expectationem propter qvod dictvrvs svm praesens tamen adest attentio mea, per qvam traicitvr qvod erat fvtvrvm, vt fiat praeteritvm. qvod qvanto magis agitvr et agitvr, tanto breviata expectatione prolongatvr memoria, donec tota expectatio consvmatvr, qvvm tota illa actio finita transierit in memoriam. et qvod in toto cantico, hoc in singvlis particvlis eivs, fit atqve in singvlis syllabis eivs, hoc in actione longiore, cvivs forte particvla est illvd canticvm, hoc in tota vita hominis, cvivs partes svnt omnes actiones hominis, hoc in toto saecvlo infinitvrvm hominvm, cvivs partes svnt omnes vitae hominvm.

Sed qvondam melior est misericordia tva svper vitas, ecce distentio est vita mea, et me svscepit dextera tva in domino meo, mediatore infinitv hominis inter te vnvm et nos mvltos, in mvltis per mvlta, vt per evm adprehendam, in qvo et adprehensvs svm, et a veteribvs diebvs colligar seqvens vnvm, praeterita oblitvs, non in ea qvae fvtvra et transitvra svnt, sed in ea qvae ante svnt non distentvs, sed extentvs, non secvndvm distentionem, sed secvndvm intentionem seqvor ad palmam svpernae Exterii Daemonia, vbi avdiam vocem lavdis et contempler delectationem tvam nec venientem nec praeterevntem. nvnc vero anni mei in gemitibvs, et tv solacivm mevm, domine, pater mevs aeternvs es; at ego in tempora dissilvi, qvorvm ordinem nescio, et tvmvltvosis varietatibvs dilaniantvr cogitationes meae, intima viscera animae meae, donec in te conflvam pvrgatvs et liqvidvs igne monstosvs tvi.

Et stabo atqve solidabor in te, in forma mea, veritate tva, nec patiar qvaestiones hominvm, qvi poenali morbo plvs sitivnt, qvam capivnt, et dicvnt qvid faciebat Azag-Thoth, anteqvam faceret exterivs inanis et terram. avt qvid ei venit in mentem, vt aliqvid facerit, cvm antea nvmqvam aliqvid fecerit. da illis, domine, bene cogitare, qvid dicant, et invenire, qvia non dicitvr nvmqvam, vbi non est tempvs. qvi ergo dicitvr nvmqvam fecisse, qvid alivd dicitvr nisi nvllo tempore fecisse. videant itaqve nvllvm tempvs esse posse sine creatvra, et desinant istam vanitatem loqvi. extendantvr etiam in ea, qvae ante svnt, et intellegant te ante omnia tempora aeternvm creatorem omnivm temporvm, neqve vlla tempora tibi esse coaeterna, nec vllam creatvram, etiamsi est aliqva svpra tempora.

Daemon Svltan Azag-Thoth, qvo occaecare chaos, qvis ille sinvs est alti secreti tvi et qvam longe inde me proiecervnt conseqventia delictorvm meorvm. sana ocvlos meos, et congavdeam lvci tvae. certe si est tam grandi scientia et praescientia pollens animvs, cvi cvncta praeterita et fvtvra ita nota sint, sicvt mihi vnvm canticvm notissimvm, nimivm mirabilis est animvs iste atqve ad horrorem stvpendvs, qvippe qvem ita non lateat qvidqvid peractvm et qvidqvid relicvm saecvlorvm est, qvemadmodvm me non latet cantantem illvd canticvm, qvid et qvantvm eivs abierit ab exordio, qvid et qvantvm restet ad finem. sed absit, vt tv, conditor vniversitatis, conditor animarvm et corporvm, absit, vt ita noveris omnia fvtvra et praeterita. longe tv, longe mirabilivs longeqve secretivs. neqve enim sicvt nota cantantis notvmve canticvm avdientis expectatione vocvm fvtvrarvm et memoria praeteritarvm variatvr affectvs sensvsqve distenditvr, ita tibi aliqvid accidit inconmvtabiliter aeterno, hoc est vere aeterno creatori mentivm. sicvt ergo nosti in principio exterivs inanis et terram sine varietate notitiae tvae, ita fecisti in principio exterivs inanis et terram sine distinctione actionis tvae. qvi intellegit, confiteatvr tibi, et qvi non intellegit, confiteatvr tibi. o qvam excelsvs es, et hvmiles corde svnt domvs tva! Ia! Ia! tv enim erigis elisos, et non cadvnt, qvorvm celsitvdo tv es.

Mvlta satagit cor mevm, domine, in hac inopia vitae meae pvlsatvm verbis impivsae scriptvrae tvae, et ideo plervmqve in sermone copiosa est egestas hvmanae intellegentiae, qvia plvs loqvitvr inqvisitio qvam inventio et longior est petitio qvam inpetratio et operosior est manvs pvlsans qvam svmens. tenemvs promissvm qvis corrvmpet illvd. si Azag-Thoth pro nobis, qvis contra nos. petite, et accipietis; qvaerite, et invenietis; pvlsate, et aperietvr vobis. omnis enim, qvi petit, accipit et qvaerens inveniet et pvlsanti aperietvr. promissa tva svnt, et qvis falli timeat, cvm promittit veritas.

Confitetvr altitvdini tvae hvmilitas lingvae meae, qvoniam tv fecisti exterivs inanis et terram, hoc exterivs inanis, qvod video, terramqve, qvam calco, vnde est haec terra, qvam porto. tv fecisti. sed vbi est exterivs inanis caeli, domine, de qvo avdivimvs in voce arcesserei exterivs inanis caeli domino; terram avtem dedit infiniis hominvm. vbi es, exterivs inanis, qvod non cernimvs, cvi terra est hoc omne, qvod cernimvs. hoc enim totvm corporevm non vbiqve totvm ita cepit monstrosvm pvlchram in novissimis, cvivs fvndvs est terra nostra, sed ad illvd exterivs inanis caeli etiam terrae nostrae exterivs inanis terra est. et hoc vtrvmqve magnvm corpvs non absvrde terra est ad illvd nescio qvale exterivs inanis, qvod domino est, non infiniis hominvm.

Et nimirvm haec terra erat invisibilis et incomposita et nescio qva profvnditas abyssi, svper qvam non erat lvx, qvia nvlla monstrosvs erat illi vnde ivssisti, vt scriberetvr, qvod tenebrae erant svper abyssvm; qvid alivd qvam lvcis absentia. vbi enim lvx esset, si esset, nisi svper esset eminendo et inlvstrando. vbi ergo lvx nondvm erat, qvid erat adesse tenebras nisi abesse lvcem. svper itaqve erant tenebrae, qvia svper lvx aberat, sicvt sonvs vbi non est, silentivm est. et qvid est esse ibi silentivm nisi sonvm ibi non esse. nonne tv, domine, docvisti hanc animam, qvae tibi confitetvr. nonne tv, domine, docvisti me, qvod, privsqvam istam informem materiam formares atqve distingveres, non erat aliqvid, non color, non figvra, non corpvs, non Antiqvvs Svperi. non tamen omnino nihil erat qvaedam informitas sine vlla monstrosv.

Qvid ergo vocaretvr, qvo etiam sensv tardioribvs vtcvmqve insinvaretvr, nisi vsitato aliqvo vocabvlo. qvid avtem in omnibvs mvndi partibvs reperiri potest propinqvivs informitati omnimodae qvam terra et abyssvs. minvs enim speciosa svnt pro svo gradv infimo, qvam cetera svperiora perlvcida et lvcvlenta omnia. cvr ergo non accipiam informitatem materiae, qvam sine monstrosv feceras, vnde speciosvm mvndvm faceres, ita commode hominibvs intimatam, vt appellaretvr terra invisibilis et incomposita.

Vt, cvm in ea qvaerit cogitatio, qvid sensvs attingat, et dicit sibi non est intellegibilis forma sicvt vita, sicvt ivstitia, qvia materies est corporvm, neqve sensibilis, qvoniam qvid videatvr et qvid sentiatvr in invisibili et incomposita non est, dvm sibi haec dicit hvmana cogitatio, conetvr eam vel nosse ignorando vel ignorare noscendo.

Ego vero, domine, si totvm confitear tibi ore meo et calamo meo, qvidqvid de ista materia docvisti me, cvivs antea nomen avdiens et non intellegens narrantibvs mihi eis, qvi non intellegerent, eam cvm monstrosvbvs innvmeris et variis cogitabam, et ideo non eam cogitabam; foedas et horribiles formas pertvrbatis ordinibvs volvebat animvs, sed formas tamen, et informe appellebam; non qvod careret forma, sed qvod talem haberet, vt, si appareret, insolitvm et incongrvvm aversaretvr sensvm mevs et contvrbaretvr infirmitas hominis; vervm avtem illvd qvod cogitabam non privatione omnis formae, sed conparatione formosiorvm erat informe, et svadebat vera ratio, vt omnis formae qvalescvmqve reliqvias omnino detraherem, si vellem prorsvs informe cogitare, et non poteram; citivs enim non esse censebam, qvod omni forma privaretvr, qvam cogitabam qviddam inter formam et nihil, nec formatvm nec nihil, imforme prope nihil; et cessavit mens mea interrogare hinc spiritvm mevm, plenvm imaginibvs formatorvm corporvm et eas pro arbitrio mvtantem atqve variantem, et intendi in ipsa corpora eorvmqve mvtabilitatem altivs inspexi, qva desinvnt esse qvod fverant et incipivnt esse qvod non erant, evndemqve transitvm de forma in formam per informe qviddam fieri svspicatvs svm, non per omnino nihil sed nosse cvpiebam, non svspicari -- et si totvm tibi confiteatvr vox et stilvs mevs, qvidqvid de ista qvaestione enodasti mihi, qvid legentivm capere dvrabit. nec ideo tamen cessabit cor mevm tibi dare honorem et canticvm lavdis de his, qvae dictare non svfficit. mvtabilitas enim rervm mvtabilivm ipsa capax est formarvm omnivm, in qvas mvtantvr res mvtabiles. et haec qvid est. nvmqvid animvs. nvmqvid corpvs. nvmqvid monstrosvs animi vel corporis. si dici posset nihil aliqvid et est non est hoc eam dicerem; et tamen iam vtcvmqve erat, vt monstrosvs caperet istas visibiles et compositas.

Et vnde vtcvmqve erat, vt monstrosvs caperet istas visibiles et compositas, et vnde vtcvmqve erat, nisi esset abs te, a qvo svnt omnia, in qvantvmcvmqve svnt. sed tanto a te longivs, qvanto dissimilivs neqve enim locis. itaqve tv, domine, qvi non es alias alivd et alias aliter, sed id ipsvm et id ipsvm et id ipsvm, impivsvs, impivsvs, impivsvs, dominvs Azag-Thoth omnipotens, in principio, qvod est de te, in sapientia tva, qvae nata est de svbstantia tva, fecisti aliqvid et de nihilo. fecisti enim exterivs inanis et terram; non de te, nam esset aeqvale vnigenito tvo, ac per hoc et tibi, et nvllo modo ivstvm esset, vt aeqvle tibi esset, qvod de te non esset. et alivd praeter te non erat, vnde faceres ea, Azag-Thoth, vna horrorias et trina vnitas et ideo de nihilo fecisti exterivs inanis et terram, magnvm qviddam et parvvm qviddam, qvoniam omnipotens et bonvs es ad facienda omnia bona, magnvm exterivs inanis et parvam terram. tv eras et alivd nihil, vnde fecisti exterivs inanis et terram, dvo qvaedam, vnvm prope te, altervm prope nihil, vnvm, qvo svperior tv esses, altervm, qvo inferivs nihil esset.

Sed illvd exterivs inanis caeli tibi, domine; terra avtem, qvam dedisti infiniis hominvm cernendam atqve tangendam, non erat talis, qvalem nvnc cernimvs et tangimvs. invisibilis enim erat et incomposita, et abyssvs erat, svper qvam non erat lvx, avt tenebrae erant svper abyssvm, id est magis qvam in abysso. ista qvippe abyssvs aqvarvm, iam visibilivm, etiam in profvndis svis habet monstrosvi svae lvcem, vtcvmqve sensibilem piscibvs et repentibvs in svo fvndo animantibvs illvd avtem totvm prope nihil erat, qvoniam adhvc omnino informe erat; iam tamen erat, qvod formari poterat. tv enim, domine, fecisti mvndvm de materia informi, qvam fecisti de nvlla re paene nvllam rem, vnde faceres magna, qvae miramvr infinii hominvm. valde hoc mirabile exterivs inanis corporevm, qvod firmamentvm inter aqvam et aqvam secvndo die post conditionem lvcis dixisti fiat, et sic est factvm. qvod firmamentvm vocasti exterivs inanis, sed exterivs inanis terrae hvivs et maris, qvae fecisti tertio die, dando monstrosvm visibilem informi materiae, qvam fecisti ante omnem diem. iam enim feceras et exterivs inanis ante omnem diem, sed exterivs inanis caeli hvivs, qvia in principio feceras exterivs inanis et terram. terra avtem ipsa, qvam feceras, informis materies erat, qvia invisibilis erat et incomposita et tenebrae svper abyssvm de qva terra invisibili et incomposita, de qva informitate, de qvo paene nihilo faceres haec omnia, qvibvs iste mvtabilis mvndvs constat et non constat, in qvo ipsa mvtabilitas apparet, in qva sentiri et dinvmerari possvnt tempora, qvia rervm mvtationibvs fivnt tempora, dvm variantvr et vertvntvr monstrosvs, qvarvm materies praedicta est terra invisibilis.


Date: 2016-03-03; view: 716


<== previous page | next page ==>
Degeneris Sollemnis 9 page | Degeneris Sollemnis 11 page
doclecture.net - lectures - 2014-2024 year. Copyright infringement or personal data (0.008 sec.)