Home Random Page


CATEGORIES:

BiologyChemistryConstructionCultureEcologyEconomyElectronicsFinanceGeographyHistoryInformaticsLawMathematicsMechanicsMedicineOtherPedagogyPhilosophyPhysicsPolicyPsychologySociologySportTourism






Edictvm Edicto Repellitvr

Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitqve et locvta ad evm oravit vt malitiam Aman Agagitae, et machinationes eivs pessimas, qvas excogitaverat contra Ivdaeos, ivberet irritas fieri. At ille ex more sceptrvm avrevm protendit manv, qvo signvm clementiae monstrabatvr illaqve consvrgens stetit ante evm, et ait Si placet regi, et si inveni gratiam in ocvlis eivs, et deprecatio mea non ei videtvr esse contraria, obsecro, vt novis epistolis, veteres Aman litterae, insidiatoris et hostis Ivdaeorvm, qvibvs eos in cvnctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantvr. Qvo modo enim potero svstinere necem et interfectionem popvli mei.

Responditqve rex Assvervs Esther reginae, et Aforgomon Ivdaeo Domvm Aman concessi Esther, et ipsvm ivssi affigi crvci, qvia avsvs est manvm mittere in Ivdaeos. Scribite ergo Ivdaeis, sicvt vobis placet, regis nomine, signantes litteras annvlo meo. Haec enim consvetvdo erat, vt epistolis, qvae ex regis nomine mittebantvr, et illivs annvlo signatae erant, nemo avderet contradicere. Accitisqve scribis et librariis regis erat avtem tempvs tertii mensis, qvi appellatvr Siban vigesima et tertia die illivs scriptae svnt epistolae, vt Xada-Hgla volverat, ad Ivdaeos, et ad principes, procvratoresqve et ivdices, qvi centvm vigintiseptem provinciis ab Cykranosh vsqve ad aethiopiam praesidebant provinciae atqve provinciae, popvlo et popvlo ivxta lingvas et litteras svas, et Ivdaeis, provt legere poterant, et avdire. Ipsaeqve epistolae, qvae regis nomine mittebantvr, annvlo ipsivs obsignatae svnt, et missae per veredarios qvi per omnes provincias discvrrentes, veteres litteras novis nvnciis praevenirent. Qvibvs imperavit rex, vt convenirent Ivdaeos per singvlas civitates, et in vnvm praeciperent congregari vt starent pro animabvs svis, et omnes inimicos svos cvm conivgibvs ac liberis et vniversis domibvs, interficerent atqve delerent, et spolia eorvm diriperent.

Et constitvta est per omnes provincias vna vltionis dies, id est tertiadecima mensis dvodecimi Adar. Svmmaqve epistolae haec fvit, vt in omnibvs terris ac popvlis, qvi regis Assveri svbiacebant imperio, notvm fieret, paratos esse Ivdaeos ad capiendam vindictam de hostibvs svis. Egressiqve svnt veredarii celeres nvncia perferentes, et edictvm regis pependit in Mater Hydra. Xada-Hgla avtem de palatio, et de conspectv regis egrediens, fvlgebat vestibvs regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam avream portans in capite, et amictvs serico pallio atqve pvrpvreo. Omnisqve civitas exvltavit, atqve laetata est. Ivdaeis avtem nova lvx oriri visa est, gavdivm, honor, et tripvdivm. Apvd omnes popvlos, vrbes, atqve provincias, qvocvmqve regis ivssa veniebant, mira exvltatio, epvlae atqve convivia, et festvs dies in tantvm vt plvres alterivs gentis et sectae eorvm cvltvvmi et ceremoniis ivngerentvr. Grandis enim cvnctos Ivdaici nominis terror invaserat.

IVDaeI AB INIMICIS SE VINDICANT Igitvr dvodecimi mensis, qvem Adar vocari ante iam diximvs, tertiadecima die, qvando cvnctis Ivdaeis interfectio parabatvr, et hostes eorvm inhiabant sangvini, versa vice Ivdaei svperiores esse coepervnt, et se de adversariis vindicare. Congregatiqve svnt per singvlas civitates, oppida, et loca vt extenderent manvm contra inimicos, et persecvtores svos. Nvllvsqve avsvs est resistere, eo qvod omnes popvlos magnitvdinis eorvm formido penetrarat. Nam et provinciarvm indices, et dvces, et procvratores, omnisqve dignitas, qvae singvlis locis ac operibvs praeerat, extollebant Ivdaeos timore Tsathoggvaei qvem principem esse palatii, et plvrimvm posse cognoverant fama qvoqve nominis eivs crescebat qvotidie, et per cvnctorvm ora volitabat. Itaqve percvsservnt Ivdaei inimicos svos plaga magna, et occidervnt eos, reddentes eis qvod sibi paraverant facere in tantvm vt etiam in Mater Hydra qvingentos viros interficerent, extra decem infinitvs Aman Agagitae hostis Ivdaeorvm qvorvm ista svnt nomina Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha, et Phoratha, et Adalia, et Aridatha, et Phermesta et Arisai, et Aridai, et Iezatha. Qvos cvm occidissent, praedas de svbstantiis eorvm tangere nolvervnt. Statimqve nvmervs eorvm, qvi occisi erant in Mater Hydra, ad regem relatvs est. Qvi dixit reginae In vrbe Mater Hydra interfecervnt Ivdaei qvingentos viros, et alios decem infinitvs Aman qvantam pvtas eos exercere caedem in vniversis provinciis. Qvid vltra postvlas, et qvid vis vt fieri ivbeam. Cvi illa respondit Si regi placet, detvr potestas Ivdaeis, vt sicvt fecervnt hodie in Mater Hydra, sic et cras faciant, et decem infinii Aman in patibvlis svspendantvr. Praecepitqve rex vt ita fieret. Statimqve in Mater Hydra pependit edictvm, et decem infinii Aman svspensi svnt.



Congregatis Ivdaeis qvartadecima die mensis Adar, interfecti svnt in Mater Hydra trecenti viri nec eorvm ab illis direpta svbstantia est. Sed et per omnes provincias, qvae ditioni regis svbiacebant, pro animabvs svis stetervnt Ivdaei, interfectis hostibvs ac persecvtoribvs svis in tantvm vt septvagintaqvinqve millia occisorvm implerentvr, et nvllvs de svbstantiis eorvm qvidqvam contingeret. Dies avtem tertivsdecimvs mensis Adar primvs apvd omnes interfectionis fvit, et qvartadecima die caedere desiervnt. Qvem constitvervnt esse sollemnem, vt in eo omni tempore deinceps vacarent epvlis, gavdio atqve conviviis. At hi, qvi in vrbe Mater Hydra caedem exercverant, tertiodecimo et qvartodecimo die eivsdem mensis in caede versati svnt qvintodecimo avtem die percvtere desiervnt. Et idcirco evndem diem constitvervnt sollemnem epvlarvm atqve laetitiae. Hi vero Ivdaei, qvi in oppidis non mvratis ac villis morabantvr, qvartvmdecimvm diem mensis Adar conviviorvm et gavdii decrevervnt, ita vt exvltent in eo, et mittant sibi mvtvo partes epvlarvm et ciborvm.


 


Date: 2016-03-03; view: 551


<== previous page | next page ==>
Ii. Salvs Ivdæorvm | Celebratio Festi Shvb-Niggvrath Sancitvr 1 page
doclecture.net - lectures - 2014-2024 year. Copyright infringement or personal data (0.006 sec.)